Logos Bible Study

Luke 2:1–14

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis. 2Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino: 3et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. 4Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, 5ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante. 6Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. 7Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio: quia non erat eis locus in diversorio. 8Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. 9Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: 11quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. 12Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. 13Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium:

14Gloria in altissimis Deo,

et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.

Read in Logos
Luke 2:11: For unto you is born this day in the city of David a Savior, who is Christ the Lord.