Logos Bible Study

Luke 19:28–38

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

28Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.

29Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, 30dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite. 31Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat. 32Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. 33Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum? 34At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet. 35Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. 36Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via: 37et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, 38dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis.

Read in Logos