Logos Bible Study

Luke 19:12–27

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. 13Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio. 14Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. 15Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. 16Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. 17Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. 18Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas. 19Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates. 20Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: 21timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. 22Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: 23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam? 24Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. 25Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas. 26Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. 27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.

Read in Logos