Logos Bible Study

Luke 19:11–28

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. 13Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio. 14Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. 15Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. 16Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. 17Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. 18Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas. 19Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates. 20Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: 21timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. 22Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: 23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam? 24Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. 25Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas. 26Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. 27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me. 28Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.

Read in Logos