Logos Bible Study

Luke 19:1–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Et ingressus perambulabat Jericho. 2Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives: 3et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. 4Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus. 5Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere. 6Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. 7Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. 8Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.

Read in Logos