The Future of Bible Study Is Here.
Luke 18:31–38
31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis: 32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: 33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. 34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. 36 Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset. 37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret. 38 Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|