Logos Bible Study

Luke 17:20–37

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

20Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione: 21neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. 22Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. 23Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini: 24nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. 25Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. 26Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis: 27edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes. 28Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant: 29qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit: 30secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur. 31In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro. 32Memores estote uxoris Lot. 33Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. 34Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur: 35duæ erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. 36Respondentes dicunt illi: Ubi Domine? 37Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.

Read in Logos