The Future of Bible Study Is Here.
Luke 17:20–33
20 Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione: 21 neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. 22 Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. 23 Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini: 24 nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. 25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. 26 Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis: 27 edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes. 28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant: 29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit: 30 secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur. 31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro. 32 Memores estote uxoris Lot. 33 Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|