Logos Bible Study

Luke 15:11–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Ait autem: Homo quidam habuit duos filios: 12et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam. 13Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. 14Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere. 15Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. 16Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat. 17In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! 18surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te: 19jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis. 20Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. 21Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus.

Read in Logos
Luke 15:18–19: I will arise and go to my father, and I will say to him, “Father, I have sinned against heaven and before you. I am no longer worthy to be called your son. Treat me as one of your hired servants.”…