The Future of Bible Study Is Here.
Luke 14:17–24
17 Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. 18 Et cœperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum. 19 Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum. 20 Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. 21 Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc. 22 Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. 23 Et ait dominus servo: Exi in vias, et sepes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea. 24 Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit cœnam meam.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|