Logos Bible Study

Luke 13:23–28

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

23Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: 24Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. 25Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: 26tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. 27Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. 28Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.

Read in Logos
Luke 13:24: ...Strive to enter through the narrow door. For many, I tell you, will seek to enter and will not be able.