Logos Bible Study

Luke 13:22–30

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

22Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem. 23Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos: 24Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. 25Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis: 26tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. 27Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. 28Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. 29Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. 30Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.

Read in Logos
Luke 13:24: ...Strive to enter through the narrow door. For many, I tell you, will seek to enter and will not be able.