Logos Bible Study

Luke 12:22–31

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

22Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini. 23Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum. 24Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? 25Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? 26Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis? 27Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. 28Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillæ fidei? 29Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli: 30hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. 31Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.

Read in Logos