Logos Bible Study

Luke 12:16–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit: 17et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? 18Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea, 19et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. 20Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? 21Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.

Read in Logos