Logos Bible Study

Luke 12:12–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere. 13Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem. 14At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos?

15Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet. 16Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit: 17et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? 18Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea, 19et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. 20Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? 21Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.

Read in Logos