Logos Bible Study

Luke 10:1–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. 2Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. 3Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. 4Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. 5In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: 6et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. 7In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. 8Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis: 9et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. 10In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite: 11Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.

Read in Logos
Luke 10:2: And he said to them, “The harvest is plentiful, but the laborers are few. Therefore pray earnestly to the Lord of the harvest to send out laborers into his harvest.