Logos Bible Study

Leviticus 8:1–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis: 3et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi. 4Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi, 5ait: Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri. 6Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos, 7vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, 8quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas. 9Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus. 10Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. 11Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. 12Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit: 13filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.

Read in Logos