Logos Bible Study

Leviticus 7:11–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino. 12Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas: 13panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis: 14ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem, 15cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. 16Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est: 17quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. 18Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.

Read in Logos