Logos Bible Study

Leviticus 4:5–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii. 6Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii. 7Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii: omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. 8Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt: 9duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis, 10sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti. 11Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo, 12et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur.

Read in Logos