Logos Bible Study

Leviticus 4:32–35

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

32Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam: 33ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ. 34Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus. 35Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.

Read in Logos