Logos Bible Study

Leviticus 26:18–28

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

18Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra, 19et conteram superbiam duritiæ vestræ. Daboque vobis cælum desuper sicut ferrum, et terram æneam. 20Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt. 21Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra: 22immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertæque fiant viæ vestræ. 23Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi: 24ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra, 25inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium, 26postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini.

27Sin autem nec per hæc audieritis me, sed ambulaveritis contra me: 28et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra:

Read in Logos