Logos Bible Study

Leviticus 25:3–7

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

3Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus: 4septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis. 5Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est: 6sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te: 7jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.

Read in Logos