Logos Bible Study

Leviticus 25:1–7

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens: 2Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino. 3Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus: 4septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis. 5Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est: 6sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te: 7jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.

Read in Logos