Logos Bible Study

Leviticus 19:11–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. 12Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. 13Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. 14Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. 15Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. 16Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. 17Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. 18Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.

Read in Logos
Leviticus 19:18: You shall not take vengeance or bear a grudge against the sons of your own people, but you shall love your neighbor as yourself: I am the Lord.