Logos Bible Study

Leviticus 14:2–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem: 3qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam, 4præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum. 5Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes: 6alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati, 7quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet. 8Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,

Read in Logos