Logos Bible Study

Leviticus 14:10–20

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

10die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium. 11Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii, 12tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium: et oblatis ante Dominum omnibus, 13immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est. 14Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis: 15et de olei sextario mittet in manum suam sinistram, 16tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies. 17Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto, 18et super caput ejus. 19Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato: tunc immolabit holocaustum, 20et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.

Read in Logos