Logos Bible Study

Leviticus 13:47–59

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

47Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit, 48in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est, 49si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti: 50qui consideratam recludet septem diebus: 51et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa: 52et idcirco comburetur flammis. 53Quod si eam viderit non crevisse, 54præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis. 55Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra. 56Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet. 57Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi. 58Si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt. 59Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari.

Read in Logos