Logos Bible Study

Leviticus 11:41–47

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

41Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum. 42Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. 43Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. 44Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram. 45Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum. 46Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra, 47ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.

Read in Logos