Logos Bible Study

Leviticus 11:31–38

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

31Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum: 32et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. 33Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est. 34Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. 35Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt. 36Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. 37Si ceciderit super sementem, non polluet eam. 38Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.

Read in Logos