Logos Bible Study

Leviticus 11:1–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: 2Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ: 3omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. 4Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. 5Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. 6Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. 7Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat. 8Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.

Read in Logos