Logos Bible Study

Leviticus 6–7

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

61Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: 2Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, 3sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines, 4convicta delicti, 5reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat. 6Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti: 7qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit.

8Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 9Præcipe Aaron et filiis ejus: Hæc est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit. 10Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis: tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare, 11spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferet eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. 12Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. 13Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. 14Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. 15Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est: adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino: 16reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. 17Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. 18Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur. 19Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 20Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere: 21quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino 22sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari. 23Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.

24Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: 25Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est. 26Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi. 27Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto. 28Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. 29Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est. 30Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.

71Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est: 2idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. 3Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia: 4duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis. 5Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto. 6Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. 7Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiæ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. 8Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus. 9Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur: 10sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.

11Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino. 12Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas: 13panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis: 14ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem, 15cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. 16Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est: 17quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. 18Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit. 19Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea. 20Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis. 21Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.

22Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 23Loquere filiis Israël: Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis. 24Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. 25Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. 26Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus. 27Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.

28Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 29Loquere filiis Israël, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus. 30Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, 31qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus. 32Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis. 33Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua. 34Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël. 35Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, 36et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis. 37Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis, 38quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.

Read in Logos