Logos Bible Study

Lamentations 4:18–22

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

18Lubricaverunt vestigia nostra

in itinere platearum nostrarum;

appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri,

quia venit finis noster.

19Velociores fuerunt persecutores nostri

aquilis cæli;

super montes persecuti sunt nos,

in deserto insidiati sunt nobis.

20Spiritus oris nostri, christus Dominus,

captus est in peccatis nostris,

cui diximus: In umbra tua

vivemus in gentibus.

21Gaude et lætare, filia Edom,

quæ habitas in terra Hus!

ad te quoque perveniet calix: inebriaberis,

atque nudaberis.

22Completa est iniquitas tua, filia Sion:

non addet ultra ut transmigret te.

Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom;

discooperuit peccata tua.

Read in Logos