Logos Bible Study

Judith 6:16–18

Clementine VulgateOther versions

16Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior, 17dicentes: Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem prædicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas. 18Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri: ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum.

Read in Logos