Judith 13:27–29
Clementine VulgateOther versions
Latin
English
- Apocrypha of the Old Testament
- AV 1873 The Cambridge Paragraph Bible of the Authorized English Version
- D-R Douay-Rheims Bible
- KJV Apoc The King James Version Apocrypha
- NRSVue New Revised Standard Version: Updated Edition
- RSV The Revised Standard Version
- RSVCE The Revised Standard Version, Catholic Edition
27Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith: Deus Israël, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea. 28Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israël, gladio perforari præcipiam latera tua. 29Videns autem Achior caput Holofernis, angustiatus præ pavore cecidit in faciem suam super terram, et æstuavit anima ejus.
Public Domain