Logos Bible Study

Judith 11:14–17

Clementine VulgateOther versions

14Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum, 15et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum, et veniens nuntiabo tibi, ita ut ego adducam te per mediam Jerusalem, et habebis omnem populum Israël, sicut oves quibus non est pastor, et non latrabit vel unus canis contra te: 16quoniam hæc mihi dicta sunt per providentiam Dei, 17et quoniam iratus est illis Deus, hæc ipsa missa sum nuntiare tibi.

Read in Logos