Logos Bible Study

Judith 15–16

Clementine VulgateOther versions

151Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugæ præsidium sumunt, 2ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebræos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium. 3Videntes itaque filii Israël fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos. 4Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant præcipites: filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent. 5Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël. 6Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum. 7Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et prædam quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde. 8Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum.

9Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith. 10Quæ cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu gloria Jerusalem; tu lætitia Israël; tu honorificentia populi nostri: 11quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum. 12Et dixit omnis populus: Fiat, fiat. 13Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israël. 14Porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili: et tradita sunt omnia illi a populo. 15Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis et citharis.

161Tunc cantavit canticum hoc Domino Judith, dicens:

2Incipite Domino in tympanis;

cantate Domino in cymbalis;

modulamini illi psalmum novum:

exaltate, et invocate nomen ejus.

3Dominus conterens bella,

Dominus nomen est illi.

4Qui posuit castra sua in medio populi sui,

ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum.

5Venit Assur ex montibus ab aquilone

in multitudine fortitudinis suæ:

cujus multitudo obturavit torrentes,

et equi eorum cooperuerunt valles.

6Dixit se incensurum fines meos,

et juvenes meos occisurum gladio;

infantes meos dare in prædam,

et virgines in captivitatem.

7Dominus autem omnipotens nocuit eum,

et tradidit eum in manus feminæ, et confodit eum.

8Non enim cecidit potens eorum a juvenibus,

nec filii Titan percusserunt eum,

nec excelsi gigantes opposuerunt se illi:

sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum.

9Exuit enim se vestimento viduitatis,

et induit se vestimento lætitiæ

in exultatione filiorum Israël.

10Unxit faciem suam unguento,

et colligavit cincinnos suos mitra;

accepit stolam novam ad decipiendum illum.

11Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus;

pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus:

amputavit pugione cervicem ejus.

12Horruerunt Persæ constantiam ejus,

et Medi audaciam ejus.

13Tunc ululaverunt castra Assyriorum,

quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti.

14Filii puellarum compunxerunt eos,

et sicut pueros fugientes occiderunt eos:

perierunt in prælio a facie Domini Dei mei.

15Hymnum cantemus Domino;

hymnum novum cantemus Deo nostro.

16Adonai Domine, magnus es tu,

et præclarus in virtute tua:

et quem superare nemo potest.

17Tibi serviat omnis creatura tua,

quia dixisti, et facta sunt;

misisti spiritum tuum, et creata sunt:

et non est qui resistat voci tuæ.

18Montes a fundamentis movebuntur cum aquis;

petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam.

19Qui autem timent te,

magni erunt apud te per omnia.

20Væ genti insurgenti super genus meum:

Dominus enim omnipotens vindicabit in eis;

in die judicii visitabit illos.

21Dabit enim ignem et vermes in carnes eorum,

ut urantur et sentiant usque in sempiternum.

22Et factum est post hæc, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorare Dominum: et mox ut purificati sunt, obtulerunt omnes holocausta, et vota, et repromissiones suas. 23Porro Judith universa vasa bellica Holofernis, quæ dedit illi populus, et conopeum quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis. 24Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum: et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith. 25Post dies autem illos, unusquisque rediit in domum suam: et Judith magna facta est in Bethulia, et præclarior erat universæ terræ Israël. 26Erat enim virtuti castitas adjuncta, ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suæ, ex quo defunctus est Manasses vir ejus. 27Erat autem, diebus festis, procedens cum magna gloria. 28Mansit autem in domo viri sui annos centum quinque, et dimisit abram suam liberam: et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia. 29Luxitque illam omnis populus diebus septem. 30In omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël, et post mortem ejus annis multis. 31Dies autem victoriæ hujus festivitatis ab Hebræis in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Judæis ex illo tempore usque in præsentem diem.

Read in Logos