Logos Bible Study

Judges 9:8–15

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

8Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque olivæ: Impera nobis. 9Quæ respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear? 10Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe. 11Quæ respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear? 12Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis. 13Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri? 14Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos. 15Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.

Read in Logos