Logos Bible Study

Judges 6:11–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra, et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri. Cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian, 12apparuit ei angelus Domini, et ait: Dominus tecum, virorum fortissime. 13Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Ægypto eduxit nos Dominus? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian. 14Respexitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israël de manu Madian: scito quod miserim te. 15Qui respondens ait: Obsecro, mi domine, in quo liberabo Israël? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei. 16Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum: et percuties Madian quasi unum virum. 17Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me: 18nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit: Ego præstolabor adventum tuum.

Read in Logos
Judges 6:13–14: And Gideon said to him, “… if the LORD is with us, why then has all this happened to us? … the LORD has forsaken us and given us into the hand of Midian.” And the LORD … said, “Go … and save Israel from the hand of Midian; do not I send you?”