The Future of Bible Study Is Here.
Judges 5:16–23
16 Quare habitas inter duos terminos,
ut audias sibilos gregum?
diviso contra se Ruben,
magnanimorum reperta est contentio.
17 Galaad trans Jordanem quiescebat,
et Dan vacabat navibus:
Aser habitabat in littore maris,
et in portubus morabatur.
18 Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti
in regione Merome.
19 Venerunt reges et pugnaverunt:
pugnaverunt reges Chanaan
in Thanach juxta aquas Mageddo,
et tamen nihil tulere prædantes.
20 De cælo dimicatum est contra eos:
stellæ manentes in ordine et cursu suo,
adversus Sisaram pugnaverunt.
21 Torrens Cison traxit cadavera eorum,
torrens Cadumim, torrens Cison:
conculca, anima mea, robustos.
22 Ungulæ equorum ceciderunt, fugientibus impetu,
et per præceps ruentibus fortissimis hostium.
23 Maledicite terræ Meroz, dixit angelus Domini:
maledicite habitatoribus ejus,
quia non venerunt ad auxilium Domini,
in adjutorium fortissimorum ejus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|