The Future of Bible Study Is Here.
Joshua 8:3–8
3 Surrexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai: et electa triginta millia virorum fortium misit nocte, 4 præcepitque eis, dicens: Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis: et eritis omnes parati. 5 Ego autem, et reliqua multitudo, quæ mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus, et terga vertemus, 6 donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim nos fugere sicut prius. 7 Nobis ergo fugientibus, et illis persequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem: tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras. 8 Cumque ceperitis, succendite eam, et sic omnia facietis, ut jussi.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|