Logos Bible Study

Joshua 21:22–35

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

22et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 23De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon, 24et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 25Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ. 26Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus. 27Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas. 28Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth, 29et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 30De tribu autem Aser, Masal et Abdon, 31et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 32De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres. 33Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis. 34Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha 35et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis.

Read in Logos