Logos Bible Study

Joshua 13:15–23

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

15Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas. 16Fuitque terminus eorum ab Aroër, quæ sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media: universam planitiem, quæ ducit Medaba, 17et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus: Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon, 18et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath, 19et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis. 20Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth, 21et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhæi, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hevæum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terræ. 22Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis. 23Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.

Read in Logos