Logos Bible Study

John 8:13–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

13Dixerunt ergo ei pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum. 14Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. 15Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam; 16et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater. 17Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. 18Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.

Read in Logos