Logos Bible Study

John 7:32–53

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

32Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. 33Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit. 34Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire. 35Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? 36quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?

37In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. 38Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. 39Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.

40Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta. 41Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus? 42nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? 43Dissensio itaque facta est in turba propter eum. 44Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus. 45Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum? 46Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. 47Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis? 48numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis? 49sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. 50Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis: 51Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? 52Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. 53Et reversi sunt unusquisque in domum suam.

Read in Logos
John 7:37–38: On the last day of the feast, the great day, Jesus stood up and cried out, “If anyone thirsts, let him come to me and drink. Whoever believes in me, as the Scripture has said, ‛Out of his heart will flow rivers of living water.’”