Logos Bible Study

John 6:40–50

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

40Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. 41Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi, 42et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi? 43Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem: 44nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die. 45Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me. 46Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. 47Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam æternam.

48Ego sum panis vitæ. 49Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. 50Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

Read in Logos
John 6:44: No one can come to me unless the Father who sent me draws him. And I will raise him up on the last day.