The Future of Bible Study Is Here.
John 6:15–40
15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. 17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus. 18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. 19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. 20 Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere. 21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant. 22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent: 23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino. 24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum.
25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti? 26 Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. 27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. 28 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei? 29 Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. 30 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris? 31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare. 32 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. 33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. 34 Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc. 35 Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. 36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis. 37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: 38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. 39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. 40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|