1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis: 2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur. 3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum.