The Future of Bible Study Is Here.
John 6:1–10
1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis: 2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur. 3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 4 Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum. 5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? 6 Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus. 7 Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. 8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri: 9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos? 10 Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|