Logos Bible Study

John 5:22–30

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

22Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio, 23ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. 24Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. 25Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. 26Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: 27et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. 28Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei: 29et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. 30Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

Read in Logos
John 5:24: Truly, truly, I say to you, whoever hears my word and believes him who sent me has eternal life. He does not come into judgment, but has passed from death to life.