Logos Bible Study

John 4:46–54

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

46Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. 47Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori. 48Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. 49Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. 50Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. 51Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret. 52Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris. 53Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit; et credidit ipse et domus ejus tota. 54Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.

Read in Logos
John 4:50: Jesus said to him, “Go; your son will live.” The man believed the word that Jesus spoke to him and went on his way.